monumenta.ch > Plinius > sectio 111

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 17, 111
{XXIV} eminere calami VI digitorum longitudine non amplius debent. Cato argillae vel cretae harenam fimumque bubulum admiscet atque ita usque ad lentorem subigi iubet idque interponi et circumlini. ex iis, quae commentatus est, facile apparet illa aetate inter lignum et corticem nec alio modo inserere solitos aut ultra latitudinem II digitorum calamos demittere. inseri autem praecipit pira ac mala per ver et post solstitium diebus L et post vindemiam,